Charter Document - 03780898

Charter Document - 03780898


Charter Number: 03780898
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Hugoni de Boch[elanda] et Leostano et W[illelmo] Caio et Rogero et Otoni et omnibus baronibus suis francis et anglis Lond[onie] salutem Precipio ut hoc quod canonici de ecclesia sancte trinitatis de Lond[onia] tenent de regina uxore mea in Lond[onia] ita omnino sit in pace et quiete de omnibus geldis et scottis et omnibus consuetudinibus et querelis sicut unquam melius fuit tempore Willelmi Dunelmensis episcopi uel aliquo tempore Et prohibeo super foris facturam meam ne aliquis sit ausus hominibus uel rebus ad predictam ecclesiam pertinentibus ullo modo super hoc iniuriam facere Et homines illius non placitent nisi ubi placitare debent scilicet in curia regine ut iustum est T[estibus] Rogero episcopo Salesberie et cancellario Apud Niweham

Source (click image below to view full size)