Charter Document - 03780880
Charter Number: | 03780880 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Record |
Date: | 1108 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Domnus Petrus officium prioratus Gloucestrie quod in exercitio sanctarum scripturarum annis XI mensibus IIII satis peregit strenue nonis Augusti suscepit regimen Glouernencis ecclesie qui multas terras tempore suo acquisiuit sicut continetur in kalendario donationum ut inferius patebit Et abbatiam muro lapideo insigni uallauit et claustrum copia librorum ditauit Istius tempore fuit grandis altercatio inter domnum abbatem Petrum et Remelinum episcopum Herefordensem in presentia regis Henrici et domni Anselmi archiepiscopi et Roberti comitis de Mellent et multorum episcoporum abbatum et procerum in Pentecosten pro ablatione corporis Radulphi filii Askitilli quod ille episcopus per uim abstulerat et fuit dirationatum ut corpus defoderetur et redderetur Roberto comite iudicium dictante ut in posterum haberent uniuersi liberam potestatem se ubicunque uiui disposuerant post mortem sepeliendi Hoc uniuersis episcopis qui aderant consentientibus ipse Remelinus omnes calumnias et querelas quas habuit erga domnum abbatem Petrum pro ecclesia sancti Petri in Herefordia dimisit excepta dumtaxat pulsatione signorum ante canonicos tantum corpus non de foderetur Hac de causa remansit in defossum Obiit tandem anno millesimo centesimo decimo tertio decimo sexto kalendas Augusti prelationis sue anno septimo et semis et anno regni regis Henrici primi decimo quarto cui successit Willelmus abbas
Markups
Diplomatics Markup:
Domnus Petrus officium prioratus Gloucestrie quod in exercitio sanctarum scripturarum annis XI mensibus IIII satis peregit strenue nonis Augusti suscepit regimen Glouernencis ecclesie qui multas terras tempore suo acquisiuit sicut continetur in kalendario donationum ut inferius patebit Et abbatiam muro lapideo insigni uallauit et claustrum copia librorum ditauit Istius tempore fuit grandis altercatio inter domnum abbatem Petrum et Remelinum episcopum Herefordensem in presentia regis Henrici et domni Anselmi archiepiscopi et Roberti comitis de Mellent et multorum episcoporum abbatum et procerum in Pentecosten pro ablatione corporis Radulphi filii Askitilli quod ille episcopus per uim abstulerat et fuit dirationatum ut corpus defoderetur et redderetur Roberto comite iudicium dictante ut in posterum haberent uniuersi liberam potestatem se ubicunque uiui disposuerant post mortem sepeliendi Hoc uniuersis episcopis qui aderant consentientibus ipse Remelinus omnes calumnias et querelas quas habuit erga domnum abbatem Petrum pro ecclesia sancti Petri in Herefordia dimisit excepta dumtaxat pulsatione signorum ante canonicos tantum corpus non de foderetur Hac de causa remansit in defossum Obiit tandem anno millesimo centesimo decimo tertio decimo sexto kalendas Augusti prelationis sue anno septimo et semis et anno regni regis Henrici primi decimo quarto cui successit Willelmus abbasnarration
Names Markup:
Domnus Petrus officium prioratus Gloucestrie quod in exercitio sanctarum scripturarum annis XI mensibus IIII satis peregit strenue nonis Augusti suscepit regimen Glouernencis ecclesie qui multas terras tempore suo acquisiuit sicut continetur in kalendario donationum ut inferius patebit Et abbatiam muro lapideo insigni uallauit et claustrum copia librorum ditauit Istius tempore fuit grandis altercatio inter domnum abbatem Petrum et Remelinum episcopum Herefordensem in presentia regis Henrici et domni Anselmi archiepiscopi et Roberti comitis de Mellent et multorum episcoporum abbatum et procerum in Pentecosten pro ablatione corporis Radulphi filii Askitilli quod ille episcopus per uim abstulerat et fuit dirationatum ut corpus defoderetur et redderetur Roberto comite iudicium dictante ut in posterum haberent uniuersi liberam potestatem se ubicunque uiui disposuerant post mortem sepeliendi Hoc uniuersis episcopis qui aderant consentientibus ipse Remelinus omnes calumnias et querelas quas habuit erga domnum abbatem Petrum pro ecclesia sancti Petri in Herefordia dimisit excepta dumtaxat pulsatione signorum ante canonicos tantum corpus non de foderetur Hac de causa remansit in defossum Obiit tandem anno millesimo centesimo decimo tertio decimo sexto kalendas Augusti prelationis sue anno septimo et semis et anno regni regis Henrici primi decimo quartodate cui successit Willelmus abbas