Charter Document - 03780876

Charter Document - 03780876


Charter Number: 03780876
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1108
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] omnibus baronibus et hominibus suis salutem Sciatis quod Wascelina disracionauit contra Vluiuam in curia mea Newetunam cum omnibus pertinenciis suis et iudicio curie mee fuit inde seisita sicut de legitima hereditate sua Et postea concessione mea donauit eam in perpetuam elemosinam ecclesie sancte Trinitatis de Norwic et monachis ibidem seruientibus deo sicut Radulfus filius Godrici eis ante donauerat Ipse eciam Radulfus quantum ad eum pertinebat reddidit in manu mea eandem terram quiete et imperpetuum de se et omnibus heredibus suis Et prece illius ego donaui eam ecclesie sancte Trinitatis et monachis ibidem in perpetuam elemosinam Concedo itaque quatinus supradicti monachi habeant eandem terram cum pertinenciis omnibus libere et quiete cum soca et saca et tol et theam et omnibus aliis consuetudinibus Testibus Rogero episcopo Salesberie et Hamone dapifero et Radulfo de Belfou et Willelmo Big et multis aliis baronibus meis Apud Norwicum

Source (click image below to view full size)