Charter Document - 03780862

Charter Document - 03780862


Charter Number: 03780862
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1102 - 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum M[auricio] episcopo Lund[oniensi] et Hugoni de Bocland et omnibus baronibus et hominibus suis de Essessa salutem Sciatis me dedisse et concessisse in elemosinam ecclesie sancti Iuliani et sancti Botulfi de Colcestra et canonicis deo ibidem seruientibus pro salute mea et uxoris mee M[atildis] regine et pro animabus omnium antecessorum meorum decimam plenarie de omni dominio meo de Hetfelda in bosco et plano quicunque inde aliquid teneat et de pathnagio de porcellis uitulis agnis caseis et omnibus rebus ad dominium pertinentibus Vnde uolo et precipio quod bene et libere et quiete hec omnia habeant et garbas uel in campo uel ad horreum prout ipsi eligerent recipiant Nec aliquis eis super hoc iniuriam uel contumeliam super x libras foris facture faciat Testibus Matilde regina et Roberto episcopo Linc[olniensi] et Eudone dapifero Apud Berchold