Charter Document - 03780860

Charter Document - 03780860


Charter Number: 03780860
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1100 - 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia rex Anglie omnibus uicecomitibus in quorum uicecomitatibus ecclesia Beccensis ecclesias [habet] uel terras siue decimas salutem Sciatis me concessisse deo et ecclesie sancte Marie Becci [et] Guillelmo abbate et monachis eiusdem loci omnes terras et ecclesias et decimas et omnes illas res de quibus pater meus uel frater confirmauit cartas eidem ecclesie Et uobis precipio ut hec omnia eis cum magno honore tenere faciatis sicut unquam melius et quietius tenuerunt tempore patris mei uel fratris Testibus Guillelmo de Willerwast et comite de Mellent et Henrico comite de Waruic

Source (click image below to view full size)