Charter Document - 03780851
Charter Number: | 03780851 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Gisleberto uicecomiti de Suthreia salutem Mando et precipio ut dimittas esse quietam terram sancti Petri Westm[onasterii] et abbatis Gisleberti que est in dominio meo infra parcum et forestam de Windlesor et nominatim viii hidas de manerio de Piriford quod pater meus concessit eidem ecclesie amodo semper liberas ab omni geldo et scotto et omnibus aliis rebus Et nominatim clamo eas quietas de nouo geldo propter hidagium et de omnibus aliis geldis sicut pater meus et frater concesserunt per breuia sua Teste R[ogero] Bigot Apud Bisselegam