Charter Document - 03780843

Charter Document - 03780843


Charter Number: 03780843
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] rex Angl[orum] [] salutem Sciatis me concessisse Roberto filio Roberti comitis de Mell totam terram et omnes tenuras et quicquid tenebat predictus comes in Anglia in secundo anno quod ego Normanniam premio mihi subiugaui ita bene et honorifice sicut unquam pater suus melius tenuit preter Esturminster manerium sicut constitutum est ad reddendum vii li per annum quod pater eius dedit Walrano filio suo concessu meo et tali diuisione ut quicquid ipse comes inde pro anima sua dare uoluerit uel hominibus suis meo concessu propter hoc herebit amentum uel concessum non dimittetur quin faciat Et si predictus Robertus moritur uel talis fuerit quod non sit ydoneus ad terram regendam istud idem hereditamentum Walrano fratri suo concedo et equo si Walranus moritur uel non sit ydoneus ad terram possidendam concedo hoc Roberto cum feodo Normannie Et si contigerit quod uterque moreretur et comes pater eorum sine alio herede de uxore sua moreretur concedo totum herebit amentum supradictum Normannie et Anglie filie sue ut meo consilio inde maritetur Preterea sciatis quod ea die qua concessi hanc concessionem filiis comitis de Mell prece ipsius comitis concessi hominibus omnibus suis omnes terras et quicquid ipse comes eis dederat uel daturus erat meo consilio Et si contigerit quod perderent hereditatem ex hac parte maris uel ultra tunc concedo et precipio ut sint fratres communes communiter participantes de residuo Teste Mathilde regina []

Source (click image below to view full size)