Charter Document - 03780838

Charter Document - 03780838


Charter Number: 03780838
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1100 - 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Osberto uicecomiti et omnibus baronibus suis francis et anglis de Eboraciscira salutem Precipio quod abbas et monachi de Eboraco teneant bene et in pace et honorifice totum boscum suum et totam terram suam ab aqua Duue usque ad aquam que appellatur Siuena sicut unquam melius tenuerunt antequam foresta fuit Et defendo forestariis meis ne se intromittant Concedo etiam ipsi abbati et successoribus eius totam forestariam meam et faciat custodiri ad opus meum tam ceruum [quam] ceruam porcum et aucipitrem in [eadem terra] Teste Eudone dapifero Apud Westmonasterium in festo domini