Charter Document - 03780832

Charter Document - 03780832


Charter Number: 03780832
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Grant
Date: 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine summe et individue Trinitatis Amen Notum sit sancte matris ecclesie filiis quod comes Simon et uxor sua Matildis ne in die judicii cunctis astantibus cum vacua manu appareant largiti sunt de possessionibus suis monachis sancte Marie de Caritate Deo apud Hamtonam in ecclesia sancte Dei genetricis Marie apostolique Andree servientibus pro animarum suarum salute et omnium antecessorum suorum necnon et dominorum et amicorum suorum et pro omnibus illis qui locum istum auxerint et hec et alia ad ipsum locum pertinentia fideliter testificaverunt ipsam ecclesiam Omnium Sanctorum et omnes ejusdem ville ecclesias cum omnibus appendiciis suis et in eadem villa terram trium carrucarum et tres dailos prati et unum hulmum et aliquos hospites et de firma ipsius ville viginti solidos ad festum sancti Michaelis et hospites prope eos manentes liberos et quietos ab omni consuetudine ipsius ville pro voluntate monachorum et Scoteberiam scilicet duas hidas terre et quod in Hardyngestorne et in Haclynton in dominio habebant et duas partes decime de Thorp Et in Brakeleya ecclesiam et ipsius ecclesie terram et decimam In Equitonia ecclesiam et decimam et quicquid Walterus capellanus ibidem tenet ipso Waltero laudante De Gerdela duas partes decime In Bertona et Dodyngton et Toteham annone mediam decimam et bestiarum totam tertiam partem totius decime de Brotona et Stratonia et Haringordia et Frodigeya et in Daventreya tertiam partem annone et suarum equarum totam decimam et unum novum molendinum quod est apud Hardingestorne et decimam ipsius ville et duas partes decime de Ullavestona similiter duas de Troop et duas de Potona et duas virgatas de terra et viginti acras de bruario et viginti solidos de molendino Pacastone ad vinum emendum ad missas qui debent semper reddi in Pascha Dominus quoque Paganus dedit ipsis monachis ecclesiam Riale et postea dedit molendinum quod fecit apud villam Riale et terram ad unam carrucam pro clerico qui pro hac re effectus est monachus Grimboldus etiam dedit eisdem monachis in Multonia ecclesiam et totam decimam et decimam Bundonis et terram unius carruce et Acardus suam decimam et Otgerus de Hostona suam laudante hoc et confirmante Henrico Anglorum rege octavo imperii sui anno coram subscriptis testibus Signum Henrici regis Anglorum Signum Anselmi archiepiscopi Signum Roberti episcopi Lincoln Signum Roberti episcopi Cestrensis Signum Iohannis episcopi de Lys Signum Samsonis episcopi Signum Iohannis episcopi Beaus Signum Gundulfi episcopi Rouecestr Signum Mauricii episcopi Londin[iensis] Signum Ranulfi cancellarii Signum Henrici comitis de Warewyke Signum Willelmi comitis de Warenne Signum Nigelli de Oily Signum Roberti de Ferrers Signum Eudonis dapiferi Signum Willelmi de Aubeney Signum Willelmi de Courcy Signum Roberti comitis de Mellent Signum Dauid fratris regine