Charter Document - 03780826

Charter Document - 03780826


Charter Number: 03780826
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1107
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Ego Ricardus de Reduers huius mortalis uite conditionem considerans et omnia que in ea sunt mutabilitati subiecta et transitoria esse non ambigens atque de salute anime mee non cum corpore moriture sed in eternum uicture sollicitus et que etiam post dissolutionem corporis futura sint penitus ignorans secundum sententiam qua dicitur Abscondite eleemosynam in sinu pauperis et ipsa orabit pro uobis ad dominum pro salute domini mei Henrici regis et Mathildis regine atque omnium antecessorum et successorum suorum necnon etiam pro salute anime mee et uxoris mee atque omnium antecessorum et successorum meorum do et concedo abbatie Montisburgi ad usus monachorum ibidem deo seruientium unum manerium in Anglia quod dicitur Lodres in Dorseta sicut et aliud nomine Viccam in insula nomine Wichd et aliud manerium Auxemidam quod est in Deuenesira libera et quieta ab omnibus secularibus consuetudinibus atque seruitiis cum omnibus rebus eisdem maneriis pertinentibus et cum socca et sacca et tol et them et infangenethef et aliis consuetudinibus et quietudinibus In Normannia uero do eidem abbatie apud Reduers decimam molendinorum meorum atque duas partes decime totius terre mee ipsius uille et terram Huberti presbyteri ac decimam molendini de Beurant et dimidiam Furcauillam atque terram dimidie carruce in Escogherneuille et mansuram unam uillani in Sebeuilla atque decimam molendinorum et anguillarum de Nigellihumo et terram quam Willelmus de Reduers habuit in Monteburgo et decimam molendini de Gonnouilla atque decimam molendini et foreste de Fermanbruil et decimam molendini de Tortauilla et decimam uacariarum mearum de Bruis et totam benedictam uillam quam habuit Adelis soror mea et Ricardus de Ansgeruilla Hec omnia sicut predicta sunt concedo dicte abbatie cum rebus illis de quibus saisita erat die illa qua mihi eam dominus meus Henricus rex Anglorum concessit habendam id est terram Montisburgi quam Willelmus rex qui Angliam conquisiuit dedit eidem ecclesie cum mercato et materia et lignis in foresta de Montisburgo soco et clausure necessariis et pastione porcorum atque pastura ceterorum animalium et in foresta de Bruis materiem ad ecclesiam et alia edificia et pastionem porcorum et in omnibus aliis forestis regis per totum Constantinum et unam mansuram terre apud Barbatum fluctum et Maisnillum sancti Cyrici usque ad medium Fluuii uille cum ecclesia et terram Ranulphi de Scamescon que est in Coeres et tres mansuras terre in Sortoeuilla de feodo Turgisi grossi et decem acras de terra Rosce et terram unius carruce in eadem uilla et triginta acras terre in Ioganuilla et terram unius carruce in Amundeuilla Hec omnia dedit primus rex Willelmus et decimam molendini de Alduluilla quod dedit Willelmus de Bellomonte predicte abbatie et decimam de Vadeuilla quod dedit Villermus camerarius atque decimam de Gatheuilla quam dedit Walterius Broc et [ego Henricus rex Anglorum] do predicte abbatie terram Alberti camerarii regine de Timpo et terram [de Santa Maria Ecclesia et vacariam] de Bernauast et triginta acras terre quas Richardus de Lestra habuit in Coeres et omnia telonea et consuetudines de propriis rebus predicte abbatie per totam Angliam et Normanniam libera et quieta et homines abbatie sint quieti ab omni expeditione excepta ea que sub nomine belli sum monetur Et hec omnia concedo et confirmo manu mea Signum Henrici regis Mathildis regine Baldeuini filii Ricardi de Reduers Willelmi filiis Ricardi de Reduers comitis Eustachii comitis Simonis comitis Willelmi Humfridi de Bohum Rogeri de Magnauilla Ricardi de Lestre Ricardi de [Angervill] Alfredi de Lincolnia Rob[erti] Lincolie Radulfi Cicestrie Radulphi [episcopi Dunelmi] Signum Anselmi archiepiscopi Cantuariensis