Charter Document - 03780823
Charter Number: | 03780823 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Ricardo de Belmers et omnibus uicecomitibus et baronibus et ministris totius Anglie salutem Precipio quod tota terra et homines et res abbatis de Serropesbyria sint ita quieti ab omnibus rebus et consuetudinibus sicut unquam quietiores fuerunt in tempore Rogeri de Muntgomery et Hugonis et Roberti de Belismo Et uolo et firmiter precipio ut omnes sue res et corredium et uestitus et homines sui sint quieti ab omni theloneo et consuetudine et passagio per totam Angliam unde homines sui affidare poterunt quod eorum sit et nullus eos disturbet Teste Rannulfo cancellario Apud Gloecestriam