Charter Document - 03780822
Charter Number: | 03780822 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Ranulpho Dunelmensi episcopo et omnibus baronibus et min[istris suis] salutem Sciatis quod dedi deo et sancto Oswino et monachis [Tynemutham] cum ecclesia et Prestonam et Millington et omnes piscarias in Tina [in aqua] de Tynemutha et Erdesdun et duas Chirtonas et ecclesiam [] Sehal et Seton et Wyteleye et Bewyk et Lillebourn et Egel[ingham cum] ecclesiis et omnibus pertinenciis suis Hec autem et omnia quecun[que] [] dederunt eis in North et Suth de Tynemutha possideant de [cetero et eis et suc]cessores teneant in puram et perpetuam elemosinam Quare [uolo et pre]cipio ut ecclesiam de Tynemutha manuteneatis et defendatis [quia mea] propria elemosina est Teste M[atilde] regina [Apud] Cestr