Charter Document - 03780818
Charter Number: | 03780818 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1102 - 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum R[oberto] episcopo Lincoln et R filio Rannulfi et omnibus baronibus suis francis et anglis de Lincolnesire salutem Sciatis quia me presente et concedente Hugo de Enremou reddidit sancto Petro Westm[onasterii] et abbati Gisleberto manerium de Dotintune quod ab eidem abbate coram fratre meo Willelmo ipse Hugo acceperat in cambium pro manerio de Ducesuuorthe quod abbati Gisleberto dederat Sed ego manerium de Ducesuuorthe comiti Eustachio reddidi et inde Hugoni cambium dedi et propterea Hugo sancto Petro manerium suum reddidit Testes episcopus Lincoln R[obertus] Henricus comes de Warwihc Gislebertus filius Ricardi Willelmus de Werewast [et multi alii] Apud Westm[onasterium] in pentecosten