Charter Document - 03780808
Charter Number: | 03780808 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1104 - 1107 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Matilda Anglie regina Willelmo Peuerell de Notingham et Ricardo filio Gottese et Rogero Louetot salutem Volo et precipio ut ecclesia de Leftona quam concessi sancto Petro Ebor in prebendam ita plene habeat decimas suas sine molestia sicut adiacent Et prohibeo ne monachi de Blida nec alii homines se inde intromittant Vos autem precor et precipio ut elemosina mea ne diminuatur nec aliquis se intromittat preter ipsos canonicos de Eboraco Teste Iohanne de Sagio et Bernardo capellano Apud Iulii bonam