Charter Document - 03780803
Charter Number: | 03780803 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1103 - 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] Rogero de Martinwast et Henrico de Portu et Gaufrido preposito et burgensibus Winton[ie] salutem Volo et precipio ut Godefridus prior et monachi sancti Petri quiete et pacifice teneant omnes terras et domos illas quas Hugo larderarius monachis dedit pro anima sua illas uidelicet de quibus probi homines Wincestre testimonium portabunt predictis monachis et nulli inde respondeant Et uidete ne inde amplius audiam clamorem super foris facturam meam Siquid autem Henricus filius predicti Hugonis super moanchos clamat quod monachi habeant plusquam pater eius eis dedit inde uolo ut iudicium fiat per probos uiros de Wincestra Et tu Rogere fac reddi monachis predictis omnes consuetudines uauasorum sicuti melius habuerunt tempore Walkelini episcopi Teste Wald[rico] cancellario