Charter Document - 03780798

Charter Document - 03780798


Charter Number: 03780798
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1100 - 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

H[enricus] [dei gratia] rex Anglorum episcopis comitibus uicecomitibus baronibus suis et ministris regni Anglie salutem Sciatis quod ego uolo et precipio quod abbatissa de Berchingis ita bene et quiete et honorifice teneat abbatiam suam et terram et homines et omnia sua scilicet sacam et socam toll et team et infangenteof et cum omnibus aliis consuetudinibus suis infra burgum et extra per terram et per aquam in festis et extra sicut melius et honorabilius et quietius tenuit tempore regis Edwardi et sicut preceptum per breue suum et sicut pater meus concessit et precepit per breue et sigillum suum et ita bene habeat silua sua sicut habuit tempore patris mei Testibus Rogero Bigod et Roberto Malet Per Willelmum de Wolerwast Apud Westmonasterium