Charter Document - 03780797
| Charter Number: | 03780797 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1106 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gracia rex Anglie archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiis uicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis salutem Sciatis nos concessisse et presenti carta confirmasse deo et ecclesie beati Walerici et monachis ibidem deo seruientibus in perpetuam et liberam elemosinam omnes terras et teneuras suas et omnes decimaciones dominicorum suorum et omnes donationes que donate sunt eis in elemosinam uel donabuntur uidelicet Thacheleiam cum pertinenciis suis Wallam et Daneseiam cum pertinenciis suis Withitune et Lindesele cum pertinenciis suis Meldeburne et Bileghengre cum pertinenciis suis et quicquid habent in Mangedene et in Bolitune et in Machinges et in Chanefelde ecclesias eciam de Histelurthe et de Hestune et de Tuicheam et de Hantune et quicquid habent apud Hentune uel alibi Nulla autem persona parua uel magna per debitum seu per consuetudinem aut per uiolenciam aliquid ab hominibus et terris et possessionibus predicti monasterii exigat non equitacionem seu expedicionem non poncium uel castrorum edificacionem non ueicula non summagia non uectigalia non nauigia non opera non tributa non xenia non lestagia non tedynpany non tynpani Et habeant quietanciam de exsartis et exuastis nemorum Nullus uero forestarius regis quicquam se intromittat de boscis abbatis et monachorum qui sunt in foresta set omnem libertatem et potestatem quam habe trex in boscis suis habeant et monachi in omnibus boschis suis Et sint ipsi et homines eorum et res ipsorum absoluti et liberi a danegeldis et omnibus geldis et de hydagio et portagio et passagio et theloneo et ausilio uicecomitum et prepositorum et ward pani et omni alia exactione et consuetudine in nundinis in foris quorumcumque sint in terris in aquis in transitibus poncium et maris portuum per totam Angliam et Normanniam et per totam terram meam in omnibus rebus et in omnibus locis sintque abbatis et monachorum de hominibus suis et de alienis in eis foris facientibus uel ibi cum forisfacto interceptis placita omnia cum socca et sacca et tol et theam et infongenethief et hutfongen et hamsoca infra burgum et extra in uiis et semitis et in omnibus locis Habeantque abbas et monachi in tota possessione sua omnem iusticiam de assaltu et sanguinis effusione et pacis infractione Sintque liberi et quieti de shyris et hundredis et placitis et querelis et omnibus consuetudinibus Prohibemus eciam ne pro aliqua causa ponantur in placitum de tenementis suis nisi coram me uel coram capitali iusticia quia non permitterem iudicium fieri de elemosina mea et antecessorum meorum nisi coram me Nec quicquam teneatur de donacionibus que facte sunt per non sapientes abbates de terris et tenementis sancti Walerici nisi confirmacione conuentus et sigilli eius apposicione Volumus igitur et firmiter precipimus quod predicti monachi hec omnia predicta in omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus et quietanciis predictis bene et in pace libere et quiete et integre habeant inperpetuum et honorifice teneant Testibus Rogero episcopo Salesberie et Walderico cancellario et Reginaldo de Sancto Walerico
