Charter Document - 03780790
Charter Number: | 03780790 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1106 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
SCRIPTA - Base des actes normands médiévaux |
Charter:
Cum multe sint iniquorum et fraudulentorum insidie et injuste ecclesiarum Dei oppressiones frequentesque vexationes necesse est et hoc ratio exigit ut nostram nostrorumque successorum memoriam adversus eas muniamus atque exemplis et auctoritatibus omnique conatu resistamus Oportet ergo nostra et facta et dicta utilia atque necessaria seu etiam que dono sive emptione acquiruntur ecclesiis testium confirmatione legalium comprehendi et tam futurorum quam presentium memorie literarum attestatione commendari Notum sit igitur tam futuris quam presentibus quod anno ab Incarnatione Domini MCVI indictione xv vii idus Novembris lis quedam seu calumpnia ante Henricum regem Anglorum jamque ducem Normannorum Rotomagi in camera archiepiscopi Willelmi ipso presente fuit finita et quia monachi sancti Taurini eam injuste adversus ecclesiam S Trinitatis Fiscanni faciebant coram episcopis atque abbatibus ceterisque Normannie baronibus seu comitibus firmiter est terminata Predicti namque monachi et se et abbatiam sancti Taurini de subjectione et donatione Fiscannensis ecclesie cupientes auferre quia nihil abbati Fiscanni suisque monachis deberent multis et magnis vocibus proclamabant nec electionem nec ordinationem sui monasterii habere a Fiscanno volebant mortuus enim erat Radulfus eorum abbas qui monachus professus Fiscannensis cenobii fuerat atque ex predicto litigio abbatia S Taurini duobus annis et fere dimidio sine abbate extiterat Venit igitur Willelmus Fiscanni abbas tertius cum suis monachis et hominibus ante Henricum regem et Willelmum archiepiscopum ceterosque Normannie barones Predicto termino in supra nominatum locum venerunt ex alia parte Gislebertus episcopus Ebroicensis et monachi sancti Taurini dictisque et auditis ex utraque parte que dicenda erant atque audienda necnon donatione audita et charta lecta in qua scriptum erat quomodo ecclesia Fiscanni suprascriptam abbatiam habuerat a comite Rotberto patre Willelmi regis qui Angliam conquisivit in scambio Villaris monasterii quod a Ricardo II comite in fundo perhenni acceptum abbas Johannes et monachi precibus supradicti comitis Roberti evicti ipsi pro commutatione abbatie sancti Taurini et ut ipsa abbatia sancti Taurini perpetuo maneat cella Fiscannensis monasterii ipsi comiti gratuito concesserunt Predictus rex Henricus cunctis audientibus consilio et judicio suorum episcoporum abbatum atque baronum suprataxato abbati Willelmo Fiscanni firmiter precepit ut abbatiam sancti Taurini tanquam suam propriam cellam acciperet et ad votum suum traderet abbatem ibi eligendo ac ponendo de suis et monachos auferendo seu mittendo ubi et prout placeret Huic vero cause seu placito interfuerunt ex parte regis Willelmus archiepisc Rotomagensis Turoldus episcopus Bajocensis Gislebertus episc Ebroicensis Willelmus Gifardus episcopus Wintonens Ragnulfus episcopus Dunelmensis Hilgotus abbas S Audoeni Arnulfus abbas Troarni Ursus abbas Gemetici Walterius abbas sancte Trinitatis de Monte Benedictus Fulbertus et Ricardus archidiaconi Rotomagensis ecclesie Rotbertus archidiaconus Ebroicensis De baronibus Rotbertus comes de Mellent Ricardus de Redivers Willelmus de Albiniaco Walterus filius Ricardi de Vernun et Waldricus qui tunc temporis erat cancellarius regis Ex parte abbatis Fiscanni Willelmus prior Fiscanni qui electus fuit in abbatem sancti Taurini Antonius monachus Johannes monachus Sagii Willelmus monachus Theodorici filius Rogerius de Seilletot Nicolaus prior S Gabrielis []