Charter Document - 03780778

Charter Document - 03780778


Charter Number: 03780778
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1103 - 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s): Durham Cathedral Archive - Cartulary I (f46r)
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f44v)

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Henric[us] dei gratia rex Anglor[um] filius magni regis Will[elm]i qui regi Edwardo hereditario iure successit concedo ut omnes priores Dun[elmensis] ecclesie qui futuri sunt omnes libertates consuetudines dignitates et honores abbatis optineant et sedem abbatis in choro sinistro habeant et omnes fratres officiales ipsi libere statuant et remoueant et iure decani primum locum et uocem post episcopum et in episcopi sui electione cum capitulo suo teneant atque quascunque dignitates seu honores decani Eborac[enses] sub archiepiscopis suis uel super archidiaconos ecclesie Eborac[ensis] possiderit priores quique Dun[elmenses] sub episcopo suo et super archidiaconos prefate ecclesie libere et quiete in perpetuum possideant Concedo etiam eis et confirmo quicquid episcopus Will[elmus] de episcopatu suo eis dedit seu quicquid sequaces illius in posterum eis donauerint Insuper et omnes libertates atque dignitates quas illis concessit precipioque ut omnes terras suas in libera dispositione sua et ecclesias suas in manu propria habeant quatinus quantum poterint redditus suos ex eis semper accrescant ita ut nullus se de ipsis intromittat nisi per consensum et licentiam eorum Ex suscipio eos et omnes possessiones et res eorum in protectione mea et custodia Decedente uero priore liberam electionem habeant qui priores minime deponantur nisi indigne fore comprobentur Hec et omnia alia que in presenti possident uel in posterum adquirere iuste poterint siue de pecunia sancti C[uthberti] emerint ad honorem et ob amorem predicti sancti in terris et ecclesiis aquis uillis siluis planis pascuis et molendinis cum sac et socne tol et team et infangthef et ut curiam suam plenariam in terra sua libere et quiete in perpetuum habeant concedo et confirmo Precipio etiam ut ipsi cum hominibus suis liberi et quieti in perpetuum penitus sit ab omnibus exitibus exactionibus redditibus theloneis tridenes hundredes wapentanes et omnibus consuetudinibus ceteris regiis que ad coronam meam in regno meo pertinent Omnes prescriptas libertates et dignitates deo et sancto C[uthberto] pro salute anime mee et parentum et heredum uel successorum meorum in perpetuum eis tribuo et concedo et inuiolabiliter conseruari precipio Hec carta confirmata est apud Wintonia[m] in concilio meo anno regni mei [] presentibus omnibus baronibus meis et quibusdam subscribentibus Et ut hec confirmatio mea in eternum firma permaneat presentem cartam propria manu signo sancte crucis impressi et confirmaui + Signum regis He[n]rici + Signum Rog[eri] Sal[es]b episcopi + Signum Walderici cancellarii + Signum Hamonis dapiferi + Signum Roberti comitis de Mellend + Signum Henrici de Warewic + Signum Auduni regis capellani + Signum Aluuredi Lincoln + Signum Rodb[er]ti episcopi de Lincoln + Signum Will[elm]i Bainar + Signum Rog[er]i de Bigod + Signum Will[elm]i de Albeneio + Signum Ego Rodb[er]tus Malet + Signum Nigelli de Olleio + Signum Eudonis dapiferi + Signum Will[elm]i constabularii + Signum Vnfrid de Bohom + Signum []

Source (click image below to view full size)