Charter Document - 03780777
| Charter Number: | 03780777 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Precept |
| Date: | 1103 - 1106 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Herberto episcopo et Rogero Bigot et Radulfo Passelewa et omnibus baronibus francis et anglis de Northf et Sudf salutem Volo et firmiter precipio ut sanctus Edmundus et Robertus abbas ita bene et honorifice habeant viii hundretos suos et dimidium sicut Baldewinus abbas melius habuit Et precipio ut omnes qui tenent infra predictos hundretos requirant hundretos et placita per iusticiam abbatis sicut requirere habent Et qui noluerint iustificet eos abbas ut ueniant Precipio etiam ut ministri abbatis in eisdem hundretis colligant geldos et scottos meos et portent usque ad thesaurum meum sicut solebant facere in tempore Baldewini abbatis quia nolo ut perdat consuetudines quas habuit in tempore patris mei Teste Waldrico cancellario Per Willelmum de Rocellis Apud Winton
