Charter Document - 03780769
Charter Number: | 03780769 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1100 - 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] H[ugoni] de Boch et W[illelmo] camerario et W[illelmo] de Magnauilla et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Middelsex salutem Sciatis me concessisse deo et sancto Petro Westm[onasterii] et Gilleberto abbati donum quod Goffridus de Magnauilla et uxor eius dederunt eis pro animabus eorum terram dico de Eye Et uolo et precipio ut bene et honorifice teneat ipse abbas et sicut Willelmus frater meus concessit per breue suum Testibus Matild[is] regina et W cancellario Apud London[iam]