Charter Document - 03780768
| Charter Number: | 03780768 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Precept |
| Date: | 1101 - 1106 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f47r) |
Charter:
Henr[icus] rex Angl[orum] G[erardo] archiepiscopo et R[annulfo] episcopo omnibus uicecomitibus et baronibus et fidelibus francis et anglis regni Anglie salutem Precipio quod tota terra et homines sancti Cuthb[er]ti et monachorum eius sint quieti de schiris et hundr[edis] et tridins et wapentaches et auxiliis uicecom[itum] et prepositorum et plenarie habeant curiam suam sicut habuerunt temporibus antecessorum meorum et omnes res suas ita bene et quiete et in pace teneant cum sacca et socca et toll et team et cum omnibus consuetudinibus sicut unquam melius et quietius tenuerunt et si de ulla re post mortem R[annulfi] episcopi sunt dissaisiti Precipio ut sine mora sunt resaisiti quia omnes res sancti Cuthb[er]ti in mea manu et protectione sunt sicut mea propria elemosina et si aliquis eos iniuste dissaisierit aut aliquam iniuriam uel uiolentiam fecerit emendabit michi [fr]acturam pacis mee Testibus R[oberto] episcopo Linc et R[oberto] comite de Mell et Rog[ero] Bigot et Vr[sone] de Abet Apud Cliuuam
