Charter Document - 03780767
Charter Number: | 03780767 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1101 - 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henr[icus] rex Angl[orum] G[erardo] archiepiscopo et R[annulfo] episcopo et omnibus uicecomitibus et baronibus et fidelibus francis et anglis regni Anglie salutem Precipio et defendo ne monachi sancti Cuthb[er]ti uel homines sui placitent ullo modo aut respondeant de terris uel hominibus uel consuetudinibus aut de ulla re unde saisiti [erant] die qua Will[el]m[us] Dunelmensis episcopus uiuus et mortuus fuit set ita bene et quiete et in pace cum saca et soca et toll et team et cum omnibus consuetudinibus infra burgum et extra omnes res suas teneant sicut umquam melius et quietius tenuerunt uel episcopus eorum die qua ipse episcopus uiuus et mortuus fuit Et si de ulla re post mortem ipsius episcopi sunt dissaisiti precipio ut sine mora sint resaisiti Et si aliquis eos dissaisierit aut aliquam iniuriam eis amodo fecerit uolo sciatis quod pacem meam super eos infregerit et ipse michi emendabit fracturam pacis mee Testibus R[oberto] episcopo Lincolie et R[oberto] comite de Mell et Rog[ero] Bigot et Vr[sone] de Abet Apud Cliua[m]