Charter Document - 03780765

Charter Document - 03780765


Charter Number: 03780765
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1103 - 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Roberto episcopo de Cestria et Ricardo de Belmers et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis salutem Sciatis me dedisse sancto Petro de Saropesberia et Fulcherodo abbati manerium quod uocatur Baschirche et quicquid ei pertinet sicuti Rotbertus de Belismo unquam melius habuit in dominio suo Et uolo et precipio ut hanc terram ita quietam omnibus modis teneat sicut ego melius concessi tenere alias terras ecclesie Testibus M[atilde] regina et Rotberto comite de Mellend Apud Lecanot