Charter Document - 03780761
Charter Number: | 03780761 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum baronibus suis et uicecomitibus Angl[ie] et fidelibus suis salutem Sciatis abbaciam sancti Edmundi in mea dominica manu et custodia esse Ideo precipio ut ita sit omnino in pace cum soka et saka et thol et theam et omnibus aliis consuetudinibus sicut fuit melius tempore Baldewini abbatis et cum infangenethef Et si quis inde postea aliquid preoccupau[er]it precipio ut cito reddi faciatis et inde rectum fieri faciatis ne amplius inde clamorem audiam Et precipio ut homines abbacie pacem meam habeant Teste Vrsone de Abetot Apud Sanctum Edmundum