Charter Document - 03780756
Charter Number: | 03780756 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Restoration |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Henricus gratia dei rex Anglorum rogatus ab Anselmo archiepiscopo Cantuarie pro salute anime mee et uxoris mee et patris et matris mee et fratrum meorum reddo Cantuariensi ecclesie Christi uillam que uocatur Slindon in Suthseaxe que per aliquot annos quorundam uiolentia ab eadem ecclesia alienata fuerat et nuper in meum proprium deuenit dominium Hanc autem meam largitionem sic ratam esse constituo in perpetuum ut nulla ratione ab aliquo uioletur nec eadem ecclesia prefatam terram pro ulla commutatione aut alia causa reddere cogatur Testes hii sunt Mathildis regina Robertus episcopus Lincoliensis Willelmus de Werelwast Robertus comes de Mellent