Charter Document - 03780754

Charter Document - 03780754


Charter Number: 03780754
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1106
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum Rogero episcopo Saresburiensi et A[iulfo] camerario et omnibus fidelibus suis Francis et Anglis de Dorseta salutem Sciatis quod uolo et precipio ut abbas de Abbotesbiria teneat cum pace et honore omnes res suas et terras et homines et consuetudines sicut melius tenuit tempore patris mei Et si quis eis uel hominibus suis iniuriam fecerit precipio super decem libras foris facture ut ei rectum faciat Et precipio ut Rogerus episcopus et Aluredus de Lincolnia illum custodiant et manuteneant et omnes res suas iuste et recte custodiant sicut iusticiarii mei Testibus Aluredo de Lincolnia et Croco uenatore Apud Saresberiam