Charter Document - 03780752
Charter Number: | 03780752 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1106 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus dei gratia rex Angl[orum] Raiberto de Hasting et Roberto filio Radulfi et omnibus fidelibus suis de Hasting omnibusque ministris et balliuis suis salutem Sciatis me concessisse monachis sancti Martini de Bello et hominibus eorum sicut pater meus Willelmus rex eis concessit et dedit ut easdem consuetudines habeant in mercato suo et extra mercatum ubique quas habent et tenent de me et de antecessoribus mei homines de Hasting in mercato suo et extra ubique Insuper liberi sint et quieti et omnia mercata sua [s] per totum regnum meum absque theloneo faciunt Et precipio ne aliquis eis molestus sit super foris facturam meam Testibus Wald[rico] cancellario et Vrs[one] de Abetot Apud Merleberge