Charter Document - 03780738
| Charter Number: | 03780738 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Precept |
| Date: | 1106 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f46v) Bodleian Library - MS. Rawl. B. 333 (f48r) |
Charter:
Henricus rex Anglorum Rogero Bigot et omnibus ministris suis de Suthfolc salutem Precipio uobis ut permittatis esse quietam Lausellam uillam sancti Benedicti de Rameseia et omnes homines suos de schiris et de hundredis et de placitis et omnibus aliis querelis excepto murdro et latrocinio Et uolo et precipio ut ita bene et honorifice habeat socam et sacam suam et tol et theam et infangenethef et omnes alias consuetudines suas sicut melius habuit in tempore patris mei Teste Waud[rico] cancellario Apud Norhamtonam
