Charter Document - 03780734
Charter Number: | 03780734 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1102 - 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Angl[orum] Rogero episcopo Sarisberie et Warino uicecomiti et omnibus baronibus francis et anglis de Dorseta salutem Sciatis me pro salute animarum patris mei regis Willelmi et matris mee Matilde regine et aliorum antecessorum meorum et pro salute et incolumitate mei ipsius et pro statu regni mei dedisse et concessisse et imperpetuam elemosinam confirmasse deo et ecclesie sanctorum Petri et Pauli de Monte Acuto et monachis ibidem deo seruientibus terram de Holna sicut Aluredus Lincolnie uendidit Grimaldo medico ac eciam omnes donaciones mansiones redditus terras decimas et possessiones suas ubicumque sint uel fuerint ita bene et in pace libere et honorifice plene et integre et quiete Et uolo et concedo et regali auctoritate precipio quod dicti monachi omnia predicta habeant in liberam puram et perpetuam elemosinam cum omnibus appendiciis suis adeo libera sicut ego habeo in omnibus placitis et querelis et eadem cum [soca et] saca toll et them et infangehetheof bene et in pace imperpetuum teneant libera et quieta ab omnibus causis et consuetudinibus de seculo et sicut aliqua elemosina melius et honorabilius donari poterit sicut unquam melius et liberius eadem tenuit predictus Aluredus et habuit et dictis monachis dedit Et ut mea donacio et concessio rata et [in]concussa imperpetuum permaneat regali auctoritate precipio et hanc conscriptionem inde factam sigilli mei apposicione confirmo et signo sancte crucis manu propria consigno Teste me ipso Henrico rege et Matilda regina et Roberto comite de Mellan et Rot[berto] filio Hamonis et Ricardo Reduuers et Rann[ulfo] cancellario