Charter Document - 03780729
Charter Number: | 03780729 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1102 - 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] Willelmo episcopo Wircestr [et] Henrico de Port salutem Sciatis me concessisse Hadewise uxori Willelmi Maledocti totam dotem suam et omnes terras et domos et omnes illas res quas Willelmus Malduit dedit ei in uita sua Sceldedenam et Herleiam et dominicum managium de Wincestr extra portam ciuitatis et terram que est in uico Fullonum et domos similiter Et uolo et precipio ut ita honorifice faciatis eam ea tenere sicut ea tenuit Willelmus maritus eius melius et honorabilius in tempore patris et fratris mei Testibus W[illelmo] de Werelwast et Eudone dapifero et Roberto filio Hamonis Rogero Bigot Hamone dapifero Willelmo filio Vnfr[idi] Apud Legam