Charter Document - 03780714

Charter Document - 03780714


Charter Number: 03780714
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1105
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Anglorum G[erardo] archiepiscopo Osberto uicecomiti et omnibus suis baronibus salutem Notum uobis fieri uolo me concessisse monachis sancti Martini Maioris Monasterii eleemosynam Radulfi Paganelli id est quidquid eis dedit in terra et ecclesiis et decimis scilicet ecclesiam sancte Trinitatis Eboraci solutam et quietam cum omnibus rebus quas ipsi monachi habent intra et extra ciuitatem ad eamdem ecclesiam pertinentibus et cum omnibus consuetudinibus quas habuit et tenuit ipsa ecclesia libere et possessores eius in tempore patris mei et ante eisdem monachis pro anima mea et parentum meorum stabili firmitate dono et concedo Hec autem sunt que predictus Radulfus Pagenellus pro anima sua ad sustentationem monachorum ecclesie sancte Trinitatis prebuit ipsam ecclesiam et tres croftos ad ipsam ecclesiam pertinentes qui iacent ad occidentalem partem ipsius ciuitatis In hac eadem urbe Eboracensi ecclesiam sancte Helene et quodcumque habeo ad ipsam ecclesiam pertinens ante eamdem ecclesiam toftum unius diaconi In Lincolniensi uero scira ecclesiam de Erneham et quicquid ad eam pertinet tam in terris quam in decimis et proprie halle decimam et duas partes decimarum de hallis de Asceleria et de Scallebia de feu[d]o quod tenet Odo de Tuscet similiter duas partes decime de Tablesberiis de halla de feu[d]o quod tenet Radulfi de Rolliaco ecclesiam de Rasan et quicquid ad illum pertinet in omnibus rebus et decimam halle ecclesiam de Bertone et quicquid ad eam pertinet et decimam halle ecclesiam de Rochesberia et quicquid ad eam pertinet et decimam halle In Eboracensi scira in uilla que uocatur Drach piscatoriam unam et decimam ceterarum piscatoriarum et in Bardulberia quicquid habuit Merlesuain ecclesiam de Neutona et quicquid ad eam pertinet et decimam halle in Monechetona terram unius caruce ecclesiam de Leddis et quicquid ad eam pertinet et decimam halle et dimidiam carucatam terre quam tenuit Raganaldus in crementum ad terram que ante pertinuit ad ecclesiam totam etiam decimam halle de Stratona ecclesiam de Hotona et quicquid ad eam pertinet et decimam halle ecclesiam sancte Helene de Ternesco et quicquid ad illam pertinet ecclesiam sancti Iohannis de Adela et unam carrucatam terre et decimam de Ardintona et omnium uillarum que ad illam pertinent et decimam halle dimidiam quoque ecclesie de Cranban et quicquid ad illam pertinet quod de meo deu[d]o est ecclesiam de Bertona in Ridala et quicquid ad ipsam ecclesiam pertinet et decimam de halla decimam etiam de Fademora Postea dedit idem Radulfus et uxor eius Mathildis annuentibus filiis suis totam Stratonam cuius prius dederat decimam scilicet quinque carrucatas terre Actum est hoc Eboraci uidentibus istis et audientibus Radulfo eodem Paganello Eudone dapifero Willelmo de Albiniaco et eius fratre Nigello Radulfo de Roiliaco Alano Flealdi filio Rannulfo thesaurario