Charter Document - 03780705

Charter Document - 03780705


Charter Number: 03780705
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Precept
Date: 1105
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus rex Angl[orum] Gerardo archiepiscopo et Osberto uicecomiti et Helgoto uicecomiti et baronibus de Euerwicsyria et de Notinghamsyria salutem Precipio quod sancta Maria de Blida et monachi sui ita iuste et bene habeant tholoneum suum et passagium de Blida sicut hactenus melius habuerunt preter mercatores curie mee qui breuia mea habent et burgenses mei de nouo burgo qui affidare poterint quod sunt mei homines Teste Nigello de Oilli Per Carbonellum stabularium Apud Corneb[er]iam