Charter Document - 03780699
Charter Number: | 03780699 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f146r) |
Charter:
Henricus rex Anglorum Roberto episcopo Lincolie et Willelmo uicecomiti de Oxenef et omnibus baronibus Francis et Anglis de Oxenefordscira salutem Sciatis quod concedo sancte Marie de Abbendona et monachis eiusdem loci perpetuo habenda ecclesiam de Niweham et terram et decimam totam ipsius manerii et alia que ad ipsam ecclesiam pertinent et piscariam cum omnibus sibi pertinentibus sicut Willelmus de Curci dapifer meus eis dedit et concessit Testibus Rannulfo episcopo Dunelmensi et Rogero Bigod per Goisfridum Peccatum Apud Corneberiam in die sancti Luce euuangeliste