Charter Document - 03780693
Charter Number: | 03780693 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1105 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Roberto Lincoliensi episcopo et Willelmo uicecomiti de Oxenefortscira et omnibus baronibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse Deo et sancte Marie in Abbendonensi ecclesia et Faritio abbati unam hidam terre in Westuna in loco qui dicitur Wdemundeslea quam Droco de Andeleio dedit eidem ecclesie et Nigellus dominus eius concessit ita solutam et quietam concedo predicte ecclesie sicut unquam melius fuit tempore patris et fratris mei Testibus Mathilde regina et Goisfredo Peccatum Apud Ailesberiam