Charter Document - 03780675

Charter Document - 03780675


Charter Number: 03780675
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1104
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Matilda Anglie regina Ric[ardo] uicecomiti et Rogero de Louetot et omnibus baronibus de honore de Blida salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesiam de Leftona ecclesie sancti Petri Eboracensis in prebendam Quapropter uolo et precipio ut hec predicta prebenda amodo ita sit quieta et libera ab omnibus consuetudinibus sicut sunt alie prebende supradicte ecclesie Testibus Heru episcopo et Bernardo capellano et Iohanne Baioc et Iohanne de Sagio et Eurardo capellano et Roberto Malet et Ald[wino] cam[erario] Apud Eboracum