Charter Document - 03780674
Charter Number: | 03780674 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1104 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
British Library - Cotton MS Claudius C IX (f154r) |
Charter:
Mathildis Anglorum regina Roberto Linc episcopo et Hugoni de Bochelanda et omnibus baronibus Francis et Anglis de Buchingehamscira salutem Sciatis me dedisse et concessisse Deo et ecclesie sancte Marie de Abbendona Robertum filium Heruei cum tota terra sua in elemosina quia Robertus Gernon ita dedit mihi Et uolo et precipio ut ipsa ecclesia de Abbendona ita bene et honorifice et quiete teneat terram illam cum prato et pastura et nemore et cum omnibus consuetudinibus que ad illam terram pertinebant uel sicut melius et quietius predicta abbatia tenet alias suas terras quas quietius tenet Et uidete ne inde clamorem amplius audiam Testibus Rogero de Curcellis et Roberto Malet et Odone Moire Apud Lundoniam