Charter Document - 03780665
Charter Number: | 03780665 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1104 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noscat omnis fidelium sacra posteritas quod ego Henricus dei gratia rex Anglorum pro anima patris mei Willelmi Anglorum regis et matris mee Matildis regine et fratris mei Willelmi regis cui ego in regno successi et pro salute mei ipsius concedo et confirmo quicquid monachis de Caritate apud sanctum Saluatorem de Bermondesia ibidem deo seruientibus dedit idem frater meus Willelmus uidelicet ecclesiam sancti Saluatoris de Bermondeseia necnon et ipsam Bermondeseiam cum appendiciis suis liberam et quietam ab omnibus consuetudinibus sicut melius habuerunt tempore fratris mei Concedo etiam quicquid alii dederunt tam in terris quam in decimis uidelicet Cerletonam cum appendiciis suis quam donauit eis Robertus Lincolniensis episcopus Similiter unam hidam terre Hallyngeburiam quam donauit Gaufridus Martei cum decima de Alferetona Wydeford quam commutauit cum monachis de Bermundeseia Iuo de Grantemesnil pro Andretesberya quam dederat eis Willelmus de Belmeis decimam de Fifhyde ecclesiam de Hardewyke et decimam eiusdem uille et tres hidas terre in eadem uilla et decimam de Oppetona que dedit eis Vinebaldus de Baalun Prestonam quam dedit eis Ansgerius Brito duas hidas Stanam quas dedit eis Walterus filius eiusdem Ansgerii duas hidas Belgeham quam dedit Nigellus de Mundeuilla concedente uxore sua duas hidas Hodesdon Concedo etiam quicquid donatum est illis apud London in ecclesiis et domibus siue in terris tam in ciuitate quam extra ciuitatem Nunc uero ego ipse do eis de meo dominio Rodereyam et Dilewich et hidam de Southwerka et Wadonam Concedo etiam Kynewardestonam quam dedit eis Maria comitissa Bolonie concedente Eustachio comite uiro suo + Signum Henrici regis + Signum Matildis regine + Signum Eudonis dapiferi + Signum Hamonis dapiferi + Signum Willelmi de Albineio + Signum Vrsonis de Abetot + Signum Willelmi Barbe