Charter Document - 03780661
Charter Number: | 03780661 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Mauricio Londoniensi episcopo et Hugoni de Bochelanda et omnibus baronibus suis [et] fidelibus francis et anglis de Essexa et de Hertfortscira salutem Sciatis me dedisse et concessisse Eudoni dapifero meo Sebrihworda et Wealdham et Waledena cum omnibus que ad ea pertinent in terra et hominibus et pecunia ita libere et quiete et solute et cum iisdem consuetudinibus sicut Esgarus Stelra melius et quietius tenuit in tempore regis Edwardi uidelicet cum soca et saca et toll et team et infangenthef et sicut Goisfridus de Magnauilla ei insimul det licencia mea et imperio ipsi Eudoni dico mm et cc libras et x libras et iii solidos quas michi debet de debito suo Quia ego dedi eas omnes predicto Eudoni Testibus Mathilde regina Anglorum et Waltero cancellario et Roberto comite de Mellent et Ricardo de Retuers Apud Norwicum