Charter Document - 03780660
Charter Number: | 03780660 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1103 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Durham Cathedral Archive - Cartularium Vetus (f46r) |
Charter:
H[enricus] rex Angl[orum] Rad[ulfo] de Agencurt et Will[elm]o de Luuetot et omnibus fidelibus suis de Notingeha[m]sira salutem Sciatis quia uolo et concedo ut monachi Dunelm[en]ses ita bene et honorifice teneant et habeant terras suas et consuetudines et omnes res suas de Notingeha[m]sira sicut melius et quietius tenuerunt tempore patris et fratris mei et meo in burgo et extra et sicut precepi et concessi eis per breuia mea Et nominatim ii carrucatas terre quas disratiocinauer[unt] erga Fulcone[m] de Lusor apud curiam meam et sicut homines iurauerunt de comitatu et per iiii solidos per annum et non plus ei inde faciant Et pecuniam que cepit cito reddatur Teste Nig[ello] de [] Apud Wodstoc