Charter Document - 03780656
Charter Number: | 03780656 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Precept |
Date: | 1102 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Herberto episcopo et Rogero Bigot et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Norf et Suff salutem Sciatis quod uolo et firmiter precipio ut sanctus Eadmundus habeat sakam et sokam et omnes consuetudines et omnia placita per viii hundredos suos et dimidium ita plenarie et integre sicut rex Eadwardus ei in primis dedit et sicut pater meus et frater meus postea concesserunt Nec cognosco quod alicui datum habeam aliquid de consuetudine sancti Eadmundi in eisdem hundredis sed uolo et honorifice omnia teneat Teste Roberto Malet Apud Westmonasterium In natali domini