Charter Document - 03780596

Charter Document - 03780596


Charter Number: 03780596
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Notification
Date: 1102
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus [dei gratia] rex Anglorum episcopis comitibus baronibus uicecomitibus ceterisque suis ministris et omnibus suis fidelibus francis et anglis in omnibus comitatibus in quibus sanctus Albanus martyr terras habet amicabiliter salutem Notum uobis facio me concessisse ecclesie sancti Albani et abbati et monachis omnes terras suas cum saca et soca on strande et stream on wude et felde tol et team et grithbrice hamsoche forsteall et infangenestheof et flemenefermthe ut habeant super omnes terras suas et omnes suos homines ubicumque sint intra burgum et extra in tantum et tam pleniter sicut proprii ministri mei exquirere deberent ad meum opus Et nolo ut aliquis hominum nec francus nec anglus inde se intromittat nisi ipsi et ministri eorum quibus ipsi committere uoluerint propterea quia ego concessi deo et ecclesie sancti Albani has consuetudines pro redemptione anime mee et parentum meorum Et prohibeo super foris facturam meam ne aliquis eas infringere presumat Testibus Willelmo Wintoniensi episcopo et Rannulfo episcopo et Rogero cancellario et Willelmo Peurello de Doura et Nigello de Albineio Apud Suthonam