Charter Document - 03780495
Charter Number: | 03780495 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus [dei gratia] rex Anglorum Gerardo archiepiscopo et Ber[tramo] de Verdun et baronibus suis francis et anglis de Ewrowicescira salutem Sciatis me concessisse Hugoni abbati de Saleby ecclesias de Esneit et quicquid eis pertinuit tempore regis Edwardi et in tempore patris et fratris mei Et precipio ut honorifice teneat cum sacca et socca tol et teim et ita ut inde nullum seruitium faciat preter orationes regis et ecclesie et sicut rex Willelmus precepit per breuem suum Testibus R[oberto] episcopo Lincolie et Vr[sone] de Ab[etot] Apud Saresberiam in concilio Et faciat semper curiam domus eius ut primitus petit