Charter Document - 03780491

Charter Document - 03780491


Charter Number: 03780491
Cartulary Title: Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Henricus dei gratia rex Anglorum piissimo patri suo spirituali Anselmo Cantuariensi archiepiscopo salutem et omnis amicitie exhibitionem Scias pater karissime quod frater meus rex Willelmus mortuus est et ego nutu dei a clero et populo Anglie electus et quamuis inuitus propter absentiam tui rex iam consecratus requiro te sicut patrem cum omni populo Anglie quatenus michi filio tuo et eidem populo cuius tibi animarum cura commissa est quam citius poteris uenias ad consulendum Me ipsum quidem ac totius regni Anglie populum tuo eorumque consilio qui tecum me consulere debent committo Et precor ne tibi displiceat quod regiam benedictionem absque te suscepi de quo si fieri posset libentius eam acciperem quam de alio aliquo Sed necessitas fuit talis quia inimici insurgere uolebant contra me et populum quem habeo ad gubernandum et ideo barones mei et idem populus noluerunt amplius eam protelari Hac itaque occasione a tuis uicariis eam accepi Misissem quidem ad te a meo latere aliquos per quos tibi etiam de mea pecunia destinassem sed pro morte fratris mei circa regnum Anglie ita totus orbis concussus est ut nullatenus ad te salubriter peruenire potuissent Laudo ergo et mando ne per Normanniam uenias sed per Witsand Et ego apud Doueram obuiam habebo tibi barones meos et pecuniam ad te recipiendum et inuenies deo iuuante unde bene persoluere poteris quicquid mutuo accepisti Festina igitur pater uenire ne mater nostra Cantuariensis ecclesia diu fluctuans et desolata causa tui amplius animarum sustineat detrimenta Teste Girardo episcopo et Willelmo Wintoniensi electo episcopo et Willelmo de Warelwast et comite Henrico et Roberto filio Haimonis et Haimone dap[ifero] et aliis tam episcopis quam baronibus meis Vale