Charter Document - 03780488
| Charter Number: | 03780488 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Henrici Primi, 1100-1135 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 1100 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Henricus rex Anglorum Samsoni episcopo et Vrsoni de Abetot et omnibus baronibus et fidelibus suis tam francigenis quam angligenis de Wirecestrescira salutem Henricus rex Anglorum Hugoni de Bocl uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Hertforde salutem Sciatis me dei misericordia et communi consilio baronum totius regni Anglie eiusdem regni regem coronatum esse et quia regnum oppressum erat iniustis exactionibus ego dei respectu et amore quem erga uos omnes habeo sanctam dei ecclesiam imprimis liberam facio ita quod nec uendam nec ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo siue episcopo siue abbate aliquid accipiam de dominio ecclesie uel de hominibus eius donec successor in eam ingrediatur Et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde aufero quas males consuetudines exparte hic pono Si quis baronum comitum meorum siue aliorum qui de me tenent mortuus fuerit heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei sed iusta et legitima releuatione releuabit eam Similiter et homines baronum meorum iusta et legitima releuatione releuabunt terras suas de dominis suis Et si quis baronum uel aliorum meorum filiam suam nuptum tradere uoluerit siue sororem siue neptem siue cognatam mecum inde loquatur sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam neque defendam ei quin eam det excepto si eam uellet iungere inimico meo Et si mortuo barone uel alio homine meo filia heres remanserit illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua Et si mortuo marito uxor eius remanserit et sine liberis fuerit dotem suam et maritationem habebit et eam non dabo marito nisi secundum uelle suum Si uero uxor cum liberis remanserit dotem quidem et maritationem suam habebit dum corpus suum legitime seruauerit et eam dabo nisi secundum uelle suum Et terre et liberorum custos erit siue uxor siue alius propinquorum qui iustius esse debebit Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias uel uxores hominum suorum Monetagium commune quod capiebatur per ciuitates et comitatus quod non fuit tempore regis Edwardi hoc ne amodo sit omnino defendo Si quis captus fuerit siue monetarius siue alius cum falsa moneta iustitia recta inde fiat Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus uel pro eis rebus que iustius aliis contingebant Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat illud condono et omnes releuationes que pro rectis hereditatibus pacte fuerant Et si quis baronum uel hominum meorum infirmabitur sicut ipse dabit uel dare disponet pecuniam suam ita datam esse concedo Quod si ipse preuentus uel armis uel infirmitate pecuniam suam non dederit uel dare disposuerit uxor sua siue liberi aut parentes aut legitimi homines eius eam pro anima eius diuidant sicit eis melius uisum fuerit Si quis baronum siue hominum meorum foris fecerit non dabit uadium in misericordia pecunie sue sicut faciebat tempore patris mei uel fratris mei sed secundum modum foris facti ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei in tempore aliorum antecessorum meorum Quod si perfidie uel sceleris conuictus fuerit sicut iustum fuerit sic emendet Murdra etiam retro ab illa die qua in regem coronatus fui omnia condono et ea que amodo facta fuerint iuste emendentur secundum lagam regis Edwardi Forestas communi consensu baronum meorum in manu mea retinui sicut pater meus eas habuit Militibus qui per loricas terras suas deseruiunt terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus geldis et ab omni opere proprio dono meo concedo ut sicut tam magno grauamine alleuiati sunt ita se equis et armis bene instruant ut apti et parati sint ad seruitium meum et ad defensionem regni mei Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio Lagam Edwardi regis uobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendauit consilio baronum suorum Si quis aliquid de rebus meis uel de rebus alicuius post obitum Willelmi regis fratris mei ceperit totum cito reddatur absque emendatione et si quis inde aliquid retinuerit ille super quem inuentum fuerit mihi grauiter emendabit Testibus Mauricio Lundoniensi episcopo et Willelmo electo Wintoniensi episcopo et Gerardo Herefordensi episcopo et Henrico comite et Simone comite et Waltero Gifardo et Rodberto de Muntforte et Rogero Bigodo et Eudone dapifero et Roberto filio Hamonis et Roberto Malet Apud Westmonasterium quando coronatus fui Gundulfo episcopo Roffensi G[ilberto] abbate Crispino Henrico de Port
Markups
Diplomatics Markup:
Henricus rex Anglorum Samsoni episcopo et Vrsoni de Abetot et omnibus baronibus et fidelibus suis tam francigenis quam angligenis de Wirecestresciraintitulatio-salutatio particulars salutemintitulatio-salutatio standard Henricus rex Anglorum Hugoni de Bocl uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Hertfordeintitulatio-salutatio particulars salutemintitulatio-salutatio standard Sciatisnotification me dei misericordia et communi consilio baronum totius regni Anglie eiusdem regni regem coronatum esse et quia regnum oppressum erat iniustis exactionibus ego dei respectu et amore quem erga uos omnes habeo sanctam dei ecclesiam imprimis liberam facio ita quod nec uendam nec ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo siue episcopo siue abbate aliquid accipiam de dominio ecclesie uel de hominibus eius donec successor in eam ingrediatur Et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde aufero quas males consuetudines exparte hic pononarration Si quis baronum comitum meorum siue aliorum qui de me tenent mortuus fuerit heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei sed iusta et legitima releuatione releuabit eam Similiter et homines baronum meorum iusta et legitima releuatione releuabunt terras suas de dominis suis Et si quis baronum uel aliorum meorum filiam suam nuptum tradere uoluerit siue sororem siue neptem siue cognatam mecum inde loquatur sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam neque defendam ei quin eam det excepto si eam uellet iungere inimico meo Et si mortuo barone uel alio homine meo filia heres remanserit illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua Et si mortuo marito uxor eius remanserit et sine liberis fuerit dotem suam et maritationem habebit et eam non dabo marito nisi secundum uelle suum Si uero uxor cum liberis remanserit dotem quidem et maritationem suam habebit dum corpus suum legitime seruauerit et eam dabo nisi secundum uelle suum Et terre et liberorum custos erit siue uxor siue alius propinquorum qui iustius esse debebit Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias uel uxores hominum suorum Monetagium commune quod capiebatur per ciuitates et comitatus quod non fuit tempore regis Edwardi hoc ne amodo sit omnino defendo Si quis captus fuerit siue monetarius siue alius cum falsa moneta iustitia recta inde fiatlaws Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebanturobject of conveyance particulars condonowords of disposition standard exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus uel pro eis rebus que iustius aliis contingebantexception clause Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat illud condono et omnes releuationes que pro rectis hereditatibus pacte fuerant Et si quis baronum uel hominum meorum infirmabitur sicut ipse dabit uel dare disponet pecuniam suam ita datam esse concedo Quod si ipse preuentus uel armis uel infirmitate pecuniam suam non dederit uel dare disposuerit uxor sua siue liberi aut parentes aut legitimi homines eius eam pro anima eius diuidant sicit eis melius uisum fuerit Si quis baronum siue hominum meorum foris fecerit non dabit uadium in misericordia pecunie sue sicut faciebat tempore patris mei uel fratris mei sed secundum modum foris facti ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei in tempore aliorum antecessorum meorum Quod si perfidie uel sceleris conuictus fuerit sicut iustum fuerit sic emendet Murdra etiam retro ab illa die qua in regem coronatus fui omnia condono et ea que amodo facta fuerint iuste emendentur secundum lagam regis Edwardi Forestas communi consensu baronum meorum in manu mea retinui sicut pater meus eas habuilawst Militibus qui per loricas terras suas deseruiuntgrantee standard terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus geldis et ab omni opere proprioobject of conveyance particulars dono meo concedowords of disposition standard ut sicut tam magno grauamine alleuiati sunt ita se equis et armis bene instruant ut apti et parati sint ad seruitium meum et ad defensionem regni meipurpose of act Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipioclausulae Lagam Edwardi regis uobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendauit consilio baronum suorumlaws Si quis aliquid de rebus meis uel de rebus alicuius post obitum Willelmi regis fratris mei ceperit totum cito reddatur absque emendatione et si quis inde aliquid retinuerit ille super quem inuentum fuerit mihi grauiter emendabitprohibition Testibuswitness clause standard Mauricio Lundoniensi episcopowitness clause particulars et Willelmo electo Wintoniensi episcopowitness clause particulars et Gerardo Herefordensi episcopowitness clause particulars et Henrico comitewitness clause particulars et Simone comitewitness clause particulars et Waltero Gifardowitness clause particulars et Rodberto de Muntfortewitness clause particulars et Rogero Bigodowitness clause particulars et Eudone dapiferowitness clause particulars et Roberto filio Hamoniswitness clause particulars et Roberto Maletwitness clause particulars Apuddate clause standard Westmonasteriumdate clause particulars quando coronatus fui Gundulfo episcopo Roffensi G[ilberto]date clause particulars abbate Crispinowitness clause particulars Henrico de Portwitness clause particulars
Names Markup:
Henricus rex Anglorumname Samsoni episcopo et Vrsoni de Abetot et omnibus baronibus et fidelibus suis tam francigenis quam angligenis de Wirecestrescira salutem Henricus rex Anglorum Hugoni de Bocl uicecomiti et omnibus baronibus et fidelibus suis francis et anglis de Hertforde salutem Sciatis me dei misericordia et communi consilio baronum totius regni Anglie eiusdem regni regem coronatum esse et quia regnum oppressum erat iniustis exactionibus ego dei respectu et amore quem erga uos omnes habeo sanctam dei ecclesiam imprimis liberam facio ita quod nec uendam nec ad firmam ponam nec mortuo archiepiscopo siue episcopo siue abbate aliquid accipiam de dominio ecclesie uel de hominibus eius donec successor in eam ingrediatur Et omnes malas consuetudines quibus regnum Anglie iniuste opprimebatur inde aufero quas males consuetudines exparte hic pono Si quis baronum comitum meorum siue aliorum qui de me tenent mortuus fuerit heres suus non redimet terram suam sicut faciebat tempore fratris mei sed iusta et legitima releuatione releuabit eam Similiter et homines baronum meorum iusta et legitima releuatione releuabunt terras suas de dominis suis Et si quis baronum uel aliorum meorum filiam suam nuptum tradere uoluerit siue sororem siue neptem siue cognatam mecum inde loquatur sed neque ego aliquid de suo pro hac licentia accipiam neque defendam ei quin eam det excepto si eam uellet iungere inimico meo Et si mortuo barone uel alio homine meo filia heres remanserit illam dabo consilio baronum meorum cum terra sua Et si mortuo marito uxor eius remanserit et sine liberis fuerit dotem suam et maritationem habebit et eam non dabo marito nisi secundum uelle suum Si uero uxor cum liberis remanserit dotem quidem et maritationem suam habebit dum corpus suum legitime seruauerit et eam dabo nisi secundum uelle suum Et terre et liberorum custos erit siue uxor siue alius propinquorum qui iustius esse debebit Et precipio ut barones mei similiter se contineant erga filios et filias uel uxores hominum suorum Monetagium commune quod capiebatur per ciuitates et comitatus quod non fuit tempore regis Edwardi hoc ne amodo sit omnino defendo Si quis captus fuerit siue monetarius siue alius cum falsa moneta iustitia recta inde fiat Omnia placita et omnia debita que fratri meo debebantur condono exceptis rectis firmis meis et exceptis illis que pacta erant pro aliorum hereditatibus uel pro eis rebus que iustius aliis contingebant Et si quis pro hereditate sua aliquid pepigerat illud condono et omnes releuationes que pro rectis hereditatibus pacte fuerant Et si quis baronum uel hominum meorum infirmabitur sicut ipse dabit uel dare disponet pecuniam suam ita datam esse concedo Quod si ipse preuentus uel armis uel infirmitate pecuniam suam non dederit uel dare disposuerit uxor sua siue liberi aut parentes aut legitimi homines eius eam pro anima eius diuidant sicit eis melius uisum fuerit Si quis baronum siue hominum meorum foris fecerit non dabit uadium in misericordia pecunie sue sicut faciebat tempore patris mei uel fratris mei sed secundum modum foris facti ita emendabit sicut emendasset retro a tempore patris mei in tempore aliorum antecessorum meorum Quod si perfidie uel sceleris conuictus fuerit sicut iustum fuerit sic emendet Murdra etiam retro ab illa die qua in regem coronatus fui omnia condono et ea que amodo facta fuerint iuste emendentur secundum lagam regis Edwardi Forestas communi consensu baronum meorum in manu mea retinui sicut pater meus eas habuit Militibus qui per loricas terras suas deseruiunt terras dominicarum carrucarum suarum quietas ab omnibus geldis et ab omni opere proprio dono meo concedo ut sicut tam magno grauamine alleuiati sunt ita se equis et armis bene instruant ut apti et parati sint ad seruitium meum et ad defensionem regni mei Pacem firmam in toto regno meo pono et teneri amodo precipio Lagam Edwardi regis uobis reddo cum illis emendationibus quibus pater meus eam emendauit consilio baronum suorum Si quis aliquid de rebus meis uel de rebus alicuius post obitum Willelmi regis fratris mei ceperit totum cito reddatur absque emendatione et si quis inde aliquid retinuerit ille super quem inuentum fuerit mihi grauiter emendabit Testibus Mauricio Lundoniensi episcopo et Willelmo electo Wintoniensi episcopo et Gerardo Herefordensi episcopo et Henrico comite et Simone comite et Waltero Gifardo et Rodberto de Muntforte et Rogero Bigodo et Eudone dapifero et Roberto filio Hamonis et Roberto Malet Apud Westmonasterium quando coronatus fui Gundulfo episcopo Roffensi G[ilberto] abbate Crispino Henrico de Port
