Charter Document - 03779507

Charter Document - 03779507


Charter Number: 03779507
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1087
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam decet clementiam principum dignanter auscultare clamorem pauperum et studiose causas agere Deo famulantium idcirco ego Willelmus Dei gratia Normanorum princeps diligenter consideratis Fontanellensis cenobii privilegiis suggerente Girberto abbate jussi omnia in unum colligere que sub diversis cyrografis habentur de Sancti Vuandregisili possessionibus quia carte que plures numero sunt facile aut negligentia sepe perduntur aut fraude malignorum furtim subtrahuntur Igitur hec omnia que subter scripta sunt a temporibus antecessorum meorum Richardi et Rodberti comitum Girardi et Gradulfi abbatum usque ad nostra tempora ad Fontanellense monasterium legitimo jure probantur pertinere sicut investitura et multorum fidelium testimonium docet Que et ego mea auctoritate corroboro et confirmo et cum consilio et auctoritate episcoporum et abbatum meorum eterno anathemate ferio eos omnes qui inde aliquid fraudaverint aut per violentiam alienaverint quatinus fratres sub patrocinio Wandregisili atque Vulfranni ibi Deo servientes suis orationibus et meritis sanctorum familiarius Deum nobis propitium fatiant ut ego et conjunx ac liberi nostri pacatam vitam agamus et sic transeamus per bona temporalia ut non amittamus eterna Igitur hec omnia que superius notificata sunt que Richardus avus meus et pater Robertus sua auctoritate et signo confirmaverunt et ego confirmo hec etiam que secuntur que postea monasterio addita sunt auctorizo Ecclesie de Brionna cum omnibus omnino decimis terrarum aquarum et silvarum atque venationis date sunt a comite Vuillelmo Sancto Vuandregisilo unde accepi xvi untias auri Ecclesias quoque de Cambaco cum terris clericorum Curbam Spinam cum molendino pratis et silva sed et decimam de Bosco Gerardi et terram necnon et terram mediam de Betthonis curte cum tota aqua et duobus sedibus molendinorum Ecclesias quoque de Longoillo dedit Gerardus et filii ejus Vuillelmus episcopus Anscherius Robertus et Albertus Oilardus quoque tres hospites in Sancto Albino pro Goisfredo modo concessit Vualterius Gyfardus decima de Cravencione cum consensu Richardi et partem silve id est Alboldi criptam et terram de Butetot id est Laudonis militis Aschelini Pelicani totum honorem Sed et honorem Ansfredi de Ivetot terram quoque Hugonis episcopi de Butetot Lantberto et Hugone fratre ejus consentientibus et in Brunetot Itemque Hugonis filii Goysfredi quam tenebat in Carlevilla et Guttevila Boil Mesga et quam tenebat Osbernus alterque Osbernus Olifantus et terram Rodulfi filii Scelesti et fratrem ejus et Roberti filii Vualonis molendinum quoque in Vuesneval et duo arpenta terre pro quibus dedimus xl libras et totum honorem Rodulfi Dancelli et centum acros in Pirosa et viginti iiii de Hugone de Cantiaco et de Vualterio xvi acras Sed et Bracum monasterium dono Vuarnerii Ecclesiam quoque de Guslemercurt cum terre parte aliqua et terram Libecort cum silva et ecclesias de Clitriaco cum terra et pratis et terram Gotscelini de Dunestamvilla et ecclesiam id est suam partem et Danihelval et terram Osmundi de Anschetelvilla in Luvetot terra Uvalt Giroldi et Normanni in Werelvuast Grinvillam et Crescentis villam et Maisnil Goyslani et xxiii arpenta de Vuillelmo in Albavia Ecclesias etiam de Radanna cum terra trium hospitum terram quoque de Carquiet quam dedit Osbernus modo et suam partem de Monasterio Odilenii et de Cristot Vuillelmus comes dedit sancto Vuandregisilo ecclesias sitas in maris Constantini pagi preripio V numero quarum hec sunt nomina ecclesia Sancti Marculfi ex integro cum benefitio Hugonis Paisfolet quod ipse ibi tenet et Sancti Germani et Sancti Martini de Vuathredivilla et Sancte Honorine de Aldulfivilla et Sancte Marie de Cupivilla cum decimis et terris eorum et cum unaquaque ecclesia unum hospitem et omnem omnino decimationem eorum que ad meum dominicatum pertinent et preter hec alium hospitem Rolun nomine in parrochia Sancti Germani Ecclesiam quoque que dicitur Archas et totam terram que ad ipsam pertinet et ecclesias que pertinent ad illam id est ecclesiam de villa que dicitur Sancti Albini et decimas de Notvilla pertinentes ad ipsam et ecclesiam que dicitur Buteculas et Fraisnes Quadam etiam spetiali dignitate Fontanellense monasterium ab omni episcopali costuma et archidiaconorum gravatione in quattuor suis ecclesiis id est Caldebec Sancta Gertrude Resencium et Sancto Michaele ab antecessorum meorum temporibus semper tenuit et tenet absolutionem hoc tantum excepto quod sancti Michaelis parrochiarius presbyter in sinodo debet sedere et ecclesiastice utilitatis instituta audire et ceteris tribus ad observandum renuntiare liber tamen ab omni interrogationis et responsionis vel emendationis questione Nam si quid in his iiii ecclesiis culpa repperitur ad Fontanellensis abbatis censuram pertinere jure antiquo probatur Hanc libertatem concedo et auctorizo Balduinus cognomento Filiolus alodum suum Gliscors dictum per manus Vuillelmi comitis et Vuillelmi patrui ejus Sancto Vuandregisilo dedit ut perpetualiter in fratrum usibus ejusdem sancti loci permaneat et profitiat et sub interminatione divini juditii atque inprecatione dampnationis eterne prohibuit ut nulli mortalium per succedentia tempora neque in benefitio neque pro pretio tribuatur omnino Vuillelmus comes filius Richardi Normannorum ducis dedit sancto Vuandregisilo vel potius reddidit insulam in flumine magno Sequane sitam que antiquo nomine vocatur Belcinnaca ubi sacer Christi confessor Condedus a partibus transmarinis eo adventans ut creditur jussione divina in sancta conversatione aliquamdiu Deo militans heremiticam vitam remotus a secularium tumultibus hominum duxit virtutibus plenam ac miraculis gloriosam Ecclesias etiam Vuatthiville et Brotonii necnon omnem decimam que de silva ejusdem nominis videtur exire scilicet de cervis et apris et de omni venatione necnon et de omnibus consuetudinibus accepta xii librarum pretii quantitate a pie memorie Gradulfo abbate Vuillelmus filius Osberni pincerne dedit sancto Vuandregisilo quosdam homines cum terris suis quorum hec sunt nomina Ursellum cum terra sua filios Vuerelli de Monte cum terra sua Vuerellum Rufum cum terra sua filios Durandi cum terra sua Rodulfum filium Scelesti cum terra sua fratres quoque ejus Robertum atque Berengerium cum terra sua Preterea molturam des Bans et de Vuiuelvilla cum omnibus ad eumdem Vuillelmum pertinentibus et in francis et in rusticis Vuillelmus comes Normannie dedit sancto W[andregisilo] queque consuetudinum de Butetot ad eum pertinent et quietam esse jussit ab omnibus Enima monialis tradidit in loco Fontanellensi duas villas super Tolcam fluvium sitas quarum una vocatur Tegisvilla et Broil altera cum molendinis et pratis nemoribus et omnibus earum appenditiis Tradidit etiam aliam villam nomine Crusillam super Elesmam fluvium sitam cum molendino et aquarum decursibus et omnia ad eandem villam pertinentia Rodulfus filius Anseret hanc conventionem fecit cum abbate Gyrberto quod ipse R[odulfus] dedit sancto W[andregisilo] et ei famulantibus decimam quam habet in Belnai duas scilicet partes tertiam vero habebit presbyter servitium tamen erit ipsi Ro[dulfo] Si vero contigerit ipsum mori presbyterum vel vivente eo succedere aliqua occasione in loco ejus alium redemptio ecclesie erit abbatis et fratrum Cui dedit domnus abbas per commutationem terram que vocatur Bettecrot eo scilicet tenore ut antequam moriatur sic decimam cum alio benefitio adaugeat ut duplo ipsam terram valeat Si vero heredem ex propria conjuge habuerit ipse heres terram Bettecrot in benefitio habebit et ipsum duplum sancto loco remanebit Si sine herede ex propria conjuge mortuus fuerit ipsa terra Bettecrot cum duplo illo benefitio ad locum remanebit Mulier etiam ejus Gerberga nomine in hac conventione eo tenore soror fratrum in orationibus facta est ut si ipsa supervixerit R[odulfum] maritum suum ipsam terram Bettecrot in benefitio habebit quamdiu tamen a marito se continuerit In qua etiam conventione cum consensu R[odulfi] mariti sui omne dotarium suum quod de alodo ipsius Ro[dulfi] ex hac parte Sequane accepit Sancto W[andregisilo] perpetuo jure tradidit et utrique post mortem suam omnem rerum suarum sustantiam sancto W[andregisilo] largiti sunt Preter hec volumus cunctis notificare quod in bosco circa nos sito eam consuetudinem habemus ut quotiens de eo quicquam facere voluerimus prius dominum id est Richardum comitem Ebroicensem pro hoc rogabimus et per eum accipiemus Si autem longe fuerit forestarios et custodes silve rogabimus Quod si annuerint et nobis dederint accipiemus Si vero dare noluerint vel ipsi vel dominus eorum comes R[odulfus] nos minime eo carere bosco possumus quin quod suffitiens fuerit semper accipiemus et absque culpa hoc idem fatiemus Simili modo consuetudinem habemus in omni silva comitisiam dicti Richardi que proxima est ortis culturis et ceteris terris nostris ut si alicui vendere voluerit nullius pecuniam accipiat nisi nostram Hanc autem consuetudinem habemus ab antiquis temporibus Goisfredus de Huglevilla dedit Sancto W[andregisilo] terram cujusdam militis sui Alveredi acceptis pro ea iii libris denarii Notum sit presentibus et futuris quod Robertus filius Erneys accepta sotietate a fratribus Fontanellensis cenobii pro anima patris sui et sue anime redemptione et fratris sui Pontii amore qui ibi monachum professus est dedit Sancto Wandregisilo omnem decimam quam tenuit in Fontinet in ecclesiis Sancti Andree et Sancti Martini et quicquid ad ipsas pertinet scilicet decimam omnis dominii ejus in culturis in piscationibus in molendinis atque omnibus francis ejus et rusticis Terram etiam que predictis ecclesiis in elemosinam data est ipsam dedit quietam et solidam Si autem clerici pro ipsa terra cum abbate concordiam et placitum fecerint tunc Robertus Sancto Wandregisilo tantum de sua terra et silva Cingelegis ibi dabit quo domum et horreum ad suscipiendam et conservandam decimam fratres construere possint Hanc donationem fecit R[odulfus] annuente et confirmante Vuillelmo Northmannorum comite acceptis ab abbate Fontanellensi xiiii libris denariorum et equo ad pretium x librarum Huic donationi interfuerunt testes Odo Baiocacensis episcopus et fratres ejus Robertus comes Moretania et Hugo Gurnai item Hugo Monfort