Charter Document - 03779505
Charter Number: | 03779505 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Order |
Date: | 1087 - 1100 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglie Petro de Valoniis et uicecomiti et omnibus ministris suis de Essex salutem Precipio uobis ut resaisiatis ecclesiam sancti Petri Westm de terra de Brom quam Wlmarus tenuit de predicto sancto et quam Thuroldus dapifer episcopi Baioc[ensis] iniuste et per uim ei abstulit Et uolo et concedo ut ita habeat manerium de Mulesham ad quod terra illa pertinet sicut rex Edwardus melius et plenius eidem sancto concessit et sicut pater meus per breue suum precepit Et defendo ne aliquis super hoc illi aliquam torturam faciat Testibus R[oberto] Bloet et R[ogero] Bigot Apud Windlesores