Charter Document - 03779502

Charter Document - 03779502


Charter Number: 03779502
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1098
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et indiuidue Trinitatis Notum esse uolumus tam posteris quam presentibus quod Arnulfus filius Rogerii comitis anno ab incarnatione domini MXCVIII deo et sancto Martino fratribusque in coenobio Sagiensi degentibus pro sua suique domini regis Anglorum et sui patris Rogerii comitis et sue matris Mabiliae atque sui fratris Hugonis comitis animabus solute et quiete ut elemosinam in perpetuum donauit ecclesiam sancti Nicholai de Penbroc et decimas et ecclesias totius terre sue quam habebat in Walis et uiginti carucatas terre iuxta illud castrum et insuper decem libratas ecclesiarum [et] decimarum quas habebat in Anglia ita quidem ut centum solidi deferrentur Sagum ad calciamenta fratrum perpetranda et alios centum haberent fratres de Penbroc ad se uel sua edificia componenda Hec omnia sicut liberalitate dedit ut nec ipse nec aliquis suorum super ea potestatem habeat exceptis monachis Concessit etiam monachis apud Pencroc morantibus lucos suos ad domos uel ad ignem uel ad omnia sua necessaria facienda et pasnagium de omni dominico monachorum Huius doni testes fuerunt Eustachius de Martreuilla et Hugo filius Warini uicecomitis de Scroberia et Robertus de Vnfranuilla et Rogerius dispensator et Ricardus de Gracio Danfront Giraldus et Gosfridus de Vinaz Signum + regis Signum + Anselmi archiepiscopi Signum + Wilfridi episcopi Signum Arnulfi + filii Rogerii comitis Signum + Roberti filii Hamonis