Charter Document - 03779501

Charter Document - 03779501


Charter Number: 03779501
Cartulary Title: Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1087 - 1100
Date type: Assigned
Resource Link(s): University of Manchester Medieval Collection - Textus Roffensis (p431)

Charter:

Willelmus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus [] omnibus baronibus suis regni Anglorum salutem Notum vobis omnibus esse volo quod ego Willelmus Dei gracia rex Anglorum filius Willelmi regis Anglorum concedo ecclesie Rofensi sancti Andree apostoli ad victum monachorum manerium quod vocatur Hedenham quod situm est in comitatu de Bokingeham quod tenuit Lanfrancus archiepiscopus de patre meo et de me quod donat eidem Rofensi ecclesie pro salute anime patris mei et matris mee et pro salute anime mee et anime sue Et ideo ejus rogatu et amore hoc donum suum predicte ecclesie concedo et regali auctoritate propria manu confirmo ita quiete tenendum jure perpetuo sicut predictus archiepiscopus de patre meo et de me illud quiete tenuit usque in presentem diem Signum Willelmi regis Anglorum Signum Lanfranci Cantuariensis archiepiscopi Signum Thome Eboracensis archiepiscopi Signum Remigii Lincoliensis episcopi Signum Walcelini Wintoniensis episcopi Signum Mauricii Lundoniensis episcopi Signum Osmundi Serberiensis episcopi Signum Baldewini abbatis sancti Edmundi Signum Henrici fratris regis Signum Philippi filii Rodberti comitis Flandrie Signum Alani comitis Signum Hugonis comitis Signum Henrici comitis Signum Willelmi comitis Signum Eudonis Dapiferi Signum Rogerii Bigotis Signum Gosfridi de Magna Villa Signum Rodberti filii Haimonis Signum Hugonis de Monte forti Signum Gisleberti de Tonnebrigge Signum Hugonis de Bello Campo