Charter Document - 03779402
Charter Number: | 03779402 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Willelmi Conquestoris et Willelmi Rufi, 1066-1100 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Notification |
Date: | 1087 - 1097 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Willelmus rex Anglorum baronibus suis et omnibus fidelibus Francis et Anglis de Middelsexa salutem Sciatis me concessisse Deo et Sancto Petro Westmonasterii et Gisleberto abbati manerium de Eye quod Goffridus de Magna Villa et uxor eius dederunt eidem ecclesie pro animabus eorum Et volo et concedo ut omnes leges et consuetudines quiete et solute in illo manerio habeat Sanctus Petrus et abbas hoc est sacam et socam toll et theam latronem et omnes consuetudines in via et extra in festo et extra Et defendo ne aliquis sit ausus ei vel suis hominibus inde super hoc aliquam iniuriam facere T Walchelinus episcopus et Haimo et alii Apud Londoniam